monumenta.ch > Plinius > sectio 168

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 24, 168
{CIII} Eriphiam multi proddidere. scarabaeum haec in avena habet sursum deorsum decurrentem cum sono haedi, unde et nomen accepit. hac ad vocem nihil praestantius esse tradunt. Herba lanaria ovibus ieiunis data lactis abundantiam facit. - Aeque nota lactoris vulgo est, plena lactis quod degustatum vomitiones concitat. eandem hanc aliqui esse dicunt, alii similem illi, quam militarem vocant, quoniam vulnus ferro factum nullum non intra dies V sanet ex oleo inposita.